Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Esd.14 NT 2 Esd.15 (English) >>NT 2 Esd.15

ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,

et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.

ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,

quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.

ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,

propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.

propterea dicit Dominus:

iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.

vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.

ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,

sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.

lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.

lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.

vae saeculo et qui habitant in eum.

quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.

erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.

concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.

propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.

non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.

ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.

sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Esd.14 NT 2 Esd.15 (English) >>NT 2 Esd.15

Powered by PhiloLogic